... Graecus respondit: «De Romanis Pontificibus satis
superque dixisti. Nunc in animo est apponere, quare Romani Pontifices
praeceptum Domini transgredientes, et Pauli Apostoli consilium
abdicantes, novam doctrinam mundo induxerunt? »
Petrus Diaconus dixit: «In quo Romani Pontifices Domini praecepta
transgressi sunt? »
Graecus respondit: «Rerum sator et altor cum in principio hominem
de
limo terrae plasmasset, ut sacra testatur historia, de costa eius illi
formavit uxorem, per quam mundus repletus est:
Patriarchae etiam et Prophetae omnes uxores habentes, nubentes et
nuptui tradentes, Spiritum Sanctum habuerunt, Deique amici appellati
sunt. Semper enim honesta coniugia a Deo benedicta sunt, et in tanta
districtionis censura praefixa, ut maledictione mulctaretur, qui semen
super terram non reliquissent. Sed quid ego veterum Patrum acta
revolvens per devia quaeque discurro? Ipse, ipse inquam mediator
Dei et hominum homo Christus Iesus in mundum veniens nuptias benedixit,
et miraculum in Cana Galileae, ubi nuptiae celebrabantur, patravit. Sed
forsitan anguis lubricus, cui tot sunt linguae quot artus, super
huiusce rei negotium allegoricis dictionibus nos conatur eludere: non
recipio, sed simpliciter, prout Paulus Apostolus descripsit, sententias
eius intelligo. Paulus namque Apostolus Corinthiis scribens dicit:
"Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque
suum virum habeat: uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro;
mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir". Et in alio loco:
"Oportet presbyterum irreprehensibilem esse, domui suae curam gerentem,
unius uxoris virum". Similiter autem de Diaconibus idem Paulus loquitur
dicens: "Diaconem oportet sine crimine esse, unius uxoris virum, filios
educantem cum timore Dei". Et rursum: "Melius est nubere quam uri". Et
Dominus in Lege loquitur per Moysen: "Sacerdos virginem non repudiatam
accipiet". Ioannes quoque Baptista, veri sponsi amicus, quo inter natos
mulierum maior nemo surrexit, de pontifice Zacharia natus est: Petrus
quoque, Philippus, et quamplures Apostolorum, nonne filios et filias
habuerunt? Ecce quorum constitutiones, quorum scita, quorum iura Romani
Pontifices contemnunt, et pro nihilo ducunt. »
Petrus Diaconus dixit: «Omissis allegoricis disputationibus Paulum,
quem proposuisti audi loquentem: "Vos in carne non estis, sed in
spiritu". Et in alio loco: "Nescitis quoniam corpora vestra membra
Christi sunt, tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis?
absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus
efficitur? Erunt enim duo in carne una: Qui autem adhaeret Domino, unus
spiritus est. Fugite fornicationem: omne peccatum quodcumque fecerit
homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. An
nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in
vobis est. quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis
pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro". Et
rursum:
"Bonum est homini mulieren non tangere. Et coniugatis loquitur dicens:
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis
orationi. Et iterum: Revertimini in idipsum, ne tentet vos Sathanas
propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam,
non secundum imperium; volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed
unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic.
Dico autem non nuptis et viduis: Bonum est illis si sic permaneant,
sicut et ego. Et rursus: "Alligatus es uxori? noli querere solutionem,
solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem: Si autem acceperis uxorem,
non peccasti, et si nupserit virgo, non peccavit, tribulationem tamen
carnis habebunt huiusmodi. Et paulo post: Igitur et qui
matrimonio iungit virginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius
facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit;
quod si dormierit vir eius, liberata est, cui vult nubat, tantum in
Domino; beatior autem erit si sic permanserit, secundum meum
consilium". De eo autem quod Moysen nobis opposuistis, audi quid
Dominus
per eum sacerdotibus dicat: "Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra
ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel Domino in
quo est immunditia, peribit coram Domino". Et rursum: "Homo de semine
Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de
his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur". Et in Levitico: "Omnis
qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre
hostias Domino, nec panes Deo; supervescetur tamen panibus qui
offeruntur in Sanctuario, ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur,
nec accedat ad altare qui maculam habet, et contaminare non debet
Sanctuarium meum". Et in alio loco: "Docebitis filios Israel ut caveant
immunditias, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint
tabernaculum meum quod est inter eos". Et Dominus ad Aaron: "Vinum, et
omne quod inebriare potest, non bibetis, tu et filii tui, quando
intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini; quia praeceptum
sempiternum est in generationes vestras; et ut habeatis scientiam
discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et ex mundum".
Dominus quoque per Ieremiam dicit: "Saturari eos et moechati sunt,
et in domo meretricis luxuriabantur, aequi amatores in feminas, et
emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat". Et
iterum: "Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea
inveni malum eorum, ait Dominus; idcirco via eorum erat quasi
lubriculum in tenebris; impellentur enim, et corruent in ea: Afferam
super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Hinc per Isaiam
Dominus dicit: Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit
haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? ne
offeratis ultra sacrificium frustra, incensum abominatio est mihi". Et
per Ieremiam: "Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum
suaveolentem de terra longinqua; holocaustomata vestra non sunt
accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi". Et per Malachiam: "O
sacerdotes, qui despicitis nomen meum; et dixistis: In quo despeximus,
nomen tuum ? Offertis super altare meum, panem pollutum". Et paulo
post:
"Ecce ego proiiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum
stercus sollemnitatum vestrarum". Rursumque per Isaiam: "Cum
extenderitis", ait, "manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum
multiplicaveritis orationem, non exaudiam". Hinc beatus Clemens de
talibus loquitur, dicens: "Ministri altaris Presbyteri sive
Diaconi, ad dominica tales eligantur officia .... urceum sane ad
salutare calicem non suggerat". Et rursum: "Clericus solus ad
feminae tabernaculum non accedat, nec...... sed lectores, cantoresque
tantummodo".»
Graecus respondit: «Si omnes tui corporis artus verterentur in linguas,
universaeque membrorum compages articulatas ederent voces, a
priori sententia nullatenus revocare valebis animum meum:
audio enim Dominum dicentem: "Non est bonum esse hominem solum,
faciamus
ei adiutorium simile sibi. Deus dicit: quia non est bonum esse hominem
solum": et Romanus Papa dicit:
bonum
est esse hominem solum" Deus dixit:
"Crescite et multiplicamini et replete terram" et Romanus Papa dixit:
ne
homines multiplicentur, ne crescant, ne repleant terram. Paulus
Apostolus dicit: "Ut propter fornicationem unusquisque suam uxorem
habeat" et Romanus Papa praedicat:
ne
uxores accipiant. Ideoque perge
quo vis, quia contritos lacus fugio, nec de vestra aqua poculum sumam;
hoc namque Constantinopolitana Ecclesia meruit, ut Pauli praecepta
servaret…. »
....Haec Petro Diacono retexente, Graecus respondit: «Ut video, in
longum tractatum tua te pertraxit oratio, et de Primatu quidem Romanae
Ecclesiae, et de non rebaptizandis ab haereticis baptizatis, ita
satisfecisti, ut omnis dubietas a corde meo fugata sit. Sed de azymis,
et Clericorum coniugio vestra dicta non recipio, quia nec audeo,
simulque beati Pauli sententiam ad mentem reducens: "Si quis vobis
aliud evangelizaverit praeter id quod a me accepistis, anathema sit ".
Nam in fide, in qua natus sum, in ipsa et moriar; neque enim melior sum
quam patres mei ».
His ita peroratis, cum nox diei finem imponeret, item Graecus dicta sua
et supradicti Diaconi responsa, in Graecum sermonem transtulit,
Patriarchae Constantinopolitano et Imperatori Porphirogenito deferenda.
Auctoritates etiam, per quas mulieres Graeci defendebant, tunc in
scriptis tradidit, quae in his verbis concludebantur. « Primum Dei ad
homines praeceptum istud est: "Crescite et multiplicamini et replete
terram". Virgines enim, viduas, et maritatas, quae semel in
Christo totae sunt, si non discrepent veris vel virtuosis uteris
speribus, eiusdem esse meriti. Prima namque Dei sententia est: "Propter
quod dimittet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et
erunt duo in carne una". Et rursum: "quod Deus coniunxit, homo non
separet". Seth enim, Enos, Cahiaul, Malalehel, Iareth, Enoch,
Mathusalem, Zamech, Noe, omnes uxores habuerunt, et ex Dei sententia
filios procrearunt. Iste est Enoch, qui ambulavit cum Deo, et raptus in
coelum est. Iste Noe, qui, cum essent utique multi virgines, solus cum
filiis et uxoribus naufrago orbe servatus est. Abraham ob fidei
meritum, benedictionem in filii generatione suscepit. Sara, cui
defecerant muliebria, maledictionem sterilitatis, partus benedictione
mutavit. Rebecca quasi prophetes interrogat Dominum, et audit ab eo:
"Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt". Jacob in uxore servivit
et existimante Rachele, viri esse dare liberos et dicente da mihi
liberos, respondidit: "Numquid pro Deo ego sum, qui te conclusit?" In
tantum sciebat fructus nuptiarum esse Domini, non mariti. Joseph vir
sanctus, et omnes Patriarchae uxores habuerunt, quibus aequaliter per
Moysen benedixit Deus. Judas quoque Thamar habuit; et Onan a Domino
occisus est, quia fratri invidit, et semen opris nuptiarum perdehat.
Moyses plures feminas habuit, et cum Deo locutus est facie ad faciem.
Maria fratri suo uxore detrahens, lepra a Deo in ultionem percussa est.
Samson vir fortissimus, et per Angelum annunciatus, plures feminas
habuit. Debbora et Barach, coniugio operam dantes, Sysaran et labin, et
currus ferreos debellarunt, Samuel Naareus, qui ab infantia est
nutritus in tabernaculo, et vestitus erat Ephod, filios procreavit, nec
sacerdotalis pudicitia uxoris est diminuta complexu. Booz Ruth in aream
cognovit, et lesse ac David inde produxit. David ducentis praeputiis et
vitae periculo, filiae Regis quaesivit concubituin. Salomon quoque
trecentas reginas, et septingentas concubinas et adulescentulam'um,
quarum non est numerus naturas cognovit. Ezechias vir sanctissimus
Manassen filium genuit. Iosias iustissimnus ab Olda uxore Sellum
instructus est. Zacharias quoque et Elisabeth, et Petrus, ac reliqui
Apostoli filios et filias habuerunt. Si autem voluerint Romani
Pontifices assumere vanas defensiones, et ostendere quod mundus rudis
eguerit incremento, audiant Paulum loquentem: "Adolescentiores viduas
volo nubere. Et honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum. Mulier
autem seducta in praevaricatione fuit, salvabitur autem per filiorum
generationem, si permanserint in fide et dilectione, et
sanctificatione cum sobrietate". Et Moyses: "Maledictus qui non
reliquerit semen super terram". Et Paulus: "Propter fornicationein
unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat; Uxori
vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro, mulier sui corporis
potestatem non habet, sed vir; similiter autem et virsui corporis
potestatem non habet, sed uxor". Et rursum: "Si se non continent,
nubant; melius est enim nubere quam uri". Et iterum: "iis autem qui
matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego sed Dominus, uxorem a viro
non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo
reconciliari. Et vir uxorem non dimittat". Et alibi: "Mulier quae sub
viro est, vivente viro alligata est legi:
si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri;
igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si
autem mortuus fuerit vir eius, libera est a lege viri, ut non sit
adultera si fuerit cum alio viro". Et ad Thimotheum: "Volo iuniores
viduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem
dare adversario, maledicti gratia; lam enim quae conversae sunt retro
post Sathanam". Et Paulus: "Viri diligite uxores vestras, sicut et
Christus Ecclesiam". Et rursum: Oportet Episcopum irreprehensibilem
esse, unius uxonis virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum,
hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem,
sed......................................................................."
et
feminae ardentissimam gulam viri libido restringat. Igitur quicumque
masculum foemina uti prohibet, praecepto Dei contraire et repugnare
dinoscitur. Deus enim generaliter. omnibus filis Adam praecepit,
dicens: "Crescite et multiplicamini, et replete terram"; et hoc non uni
sed
omnibus praecepit. Omnibus namque hominibus Deus membra divisit, oculos
ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, manus ad
palpandum, genitalia ad
gignendum et concipiendum, pedes ad ambulandum; et qui aliqui masculo
vel feminae membra praeciderit, inimicus Dei per omnia esse probatur;
quia quod Deus dedit, ille abstulit, et per suam crudelitatem Deo
contraire vetitur. Ad hoc enim cuncta creata sunt, ut viri mortalium
deservirent. Et sicut homo rationale animal quasi quidam habitator et
possessor mundi Deo subiacet, et suum veneratur auctorem, ita cuncta
animantia, aut in cibos hominum aut in vestitum, aut ad scindendam
terram, aut ad subiectionem frugum ipsius hominis creata; vade et
iumenta ab eo quod iuvent, appellantur. David quoque dicit: "quid est
homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulominus ab Angelis , gloria et honore coronasti eum, et
constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub
pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
volucres coeli et pisces maris qui perambulant semitas maris". Est enim
bos ad arandum, canis ad servandum, caprae ad lac, oves ad
lanicinia conditae sunt, porci, caprae, cervi, damulae, apri,
lepores, omnes venationes, anseres silvestres et domestici, anates,
ficedulae, fulica, turdus, gallina, si non comeduntur, haec omnia
frustra a Deo creata sunt. Dominus quoque ad Noe: "Omne quod movetur et
vivit, erit vobis in cibum quasi olera virentia tradidi vobis omnia,
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis". Et Apostolus: "Omnia
munda mundis, coinquinatis autem et infedelibus nihil est mundum".
Venturos autem esse in novissimo dicit, qui prohibeant nubere, et vesci
his quae Deus creavit ad utendum. Dominus quoque vini potator et
vorator a Pharisaeis appellatur, Publicanorum convivia et peccatorum,
et Zacchaei prandium excusans, vadens ad nuptiarum epulas. Porro si
dicitis: eum esse ad prandium ieiunaturum, et impostorum more dixisse:
hoc comedo, illud non comedo, nolo vinum bibere quod ex aquis creavi,
in typo sanguinis sui non obtulit aquam sed vinum, post resurrectionem
piscem et favum comedit: Patriarchae et Prophetae et Apostoli cum
uxores habuerint, filios genuerunt, Dei praecepta servaverunt.
Nonne melius est, masculum feminam agnoscere, quam contra naturam in
sexum suum ruere? Et quod execrabile est, naturam suam ad libidinem
desiderantium simulando ….. gratis polluendam corrumpendamque
subicere; et membra sua talium turpitudinum libidinibus miscere; neque
enim mulier absque viro, neque vir absque muliere in Domino; sicut
autem et mulier ex viro, vir per mulierem, omnia autem ex Deo. Copula
ergo viri mulieris bona est, propter filiorum procreationem, et propter
ipsam ex diverso sexu societatem, et ut carnalis ac iuvenilis
incontinentia, ad propagandae prolis redigatur. Ad hoc enim unusquisque
masculus foeminam debet habere, ut concupiscentia carnis redacta ad
legitimum vinculum non dissoluta fluctuet, habens de seipsa
irrefrenabilem carnis infirmitatem et indissolubilem utriusque naturae
societatem. Debent ergo viri et feminae, non solum ipsius sexus sui
commiscendi fidem filiorum procreandorum causa, quae prima humani
generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis in ….
excipiendae ad illicitos concubitus evitandos mutuam servitutem, ne si
. . . . iunguntur, incidant, tentante Sathana, in sodomiticum vitium.
Paulus quoque Apostolus ait: Si acceperis uxorem non peccasti, et si
nupserit virgo non peccavit". Misceri autem masculum feminae amore
filiorum, officium est . . . . do. Quod enim cibus ad salutem hominis,
hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine
delectatione carnalis, quae tamen in usum naturalem redacta, libido
esse non potest. Homo vero, sive de adulterio, sive de coniugio
nascatur, opus est Dei: ad utrumque namque sexum pertinet illa
benedictio Dei dicentis: "Crescite et multiplicamini". Ad hoc opus
bonum
diversi sexus diversa membra sunt condita: "Nam propter hoc relinquet
homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in
carne una". Deus enim masculi et feminae Creator convenientia
generationi membra creavit, et gigni corpora de corporibus ordinavit,
et diversitas sexuum pertinet ad gignentium, et utriusque commistio ad
seminationem pertinet filiorum, et ipsa foecunditas ad benedictionem
pertinet nuptiarum, haec autem omnia ex Deo. Postquam autem Adam
naturali carnis appetitu cognovit Evam, et naturam inseruit naturae,
concepit Eva et peperit filium, ut vocavit nomen eius Cain; de quo
dicit Adam: "acquisivi hominem per Deum". Et rursum: "Cognovit Adam
Evam
uxorem suam, et concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius
Seth, dicens: suscitavit mihi Dominus semen aliud pro Abel quem occidit
Cain". Ista autem corporum commixtio cum calore, cum voluptate, cum
semine a Deo facta et pro suo modo laudabilis approbatur, quae
aliquando et ….. efficitur munus impiorum: munus vero piorum propagatio
est foecunda filiorum. Bona est masculi et feminae coniunctio, de qua
ordinate seminatus nascitur homo; hanc Deus benedixit, hanc Patriarchae
et Prophetae retinuerunt, Apostoli confirmaverunt: Ille ille, inquam,
carnalem copulam benedixit qui coelum et terram creavit. Semel namque
locutus est Deus, ultra non addidit: Semel dixit: "Crescite et
multiplicamini" …..»
HOME